Jump to content

Aulularia (Plautus)

E Vicipaedia
Estne thensaurum Euclionis? Hoc dolium invenitur in castello Sexaginta Pristae.

Aulularia est comoedia T. Macci Plauti. Totam fabulam non habemus sed circa 830 versus exstant. Acta est fere anno 200 a.C.n.[1] Veri simile est adaptatio fabulae Apistos a Menandro scripta,[2] sed et canticae et ioci modo Plauti scripti sunt.[3]

Personae huius comoediae sunt:

  • Lar familiaris prologus
  • Euclio senex
  • Staphyla anus
  • Eunomia matrona
  • Megadorus senex
  • Pythodicus servvs
  • Congrio cocus
  • Anthrax cocus
  • Strobilus servus
  • Lyconides adulescens
  • Phaedria puella
  • Tibicinae

Duae argumenta fabulae exstant:

ARGUMENTUM I:
Senex avarus vix sibi credens Euclio domi suae defossam multis cum opibus aulam invenit, rursumque penitus conditam exanguis amens servat. eius filiam Lyconides vitiarat. interea senex Megadorus a sorore suasus ducere uxorem avari gnatam deposcit sibi. durus senex vix promittit, atque aulae timens domo sublatam variis abstrudit locis. insidias servos facit huius lyconidis qui virginem vitiarat; atque ipse obsecrat avonculum Megadorum sibimet cedere uxorem amanti. per dolum mox Euclio cum perdidisset aulam, insperato invenit laetusque natam conlocat Lyconidi.
ARGUMENTUM II:
Aulam repertam auri plenam Euclio
Vi summa servat, miseris adfectus modis.
Lyconides istius vitiat filiam.
Volt hanc Megadorus indotatam ducere,
Lubensque ut faciat dat coquos cum obsonio.
Auro formidat Euclio, abstrudit foris.
Re omni inspecta compressoris servolus
Id surpit. illic Euclioni rem refert.
Ab eo donatur auro, uxore et filio.

Prima versio lingua vulgari scribitur anno 1535 ab Ioachim Greff, lingua theodisca.[4]

  1. Duckworth, p. 55
  2. Duckworth, p. 55, 143
  3. Fraenkel p. 74, 93, 236.
  4. Highet, p.121

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Duckworth, George E. 1994, editio altera. The Nature of Roman Comedy. Norman: Oklahoma University Press.

Fraenkel, Eduard. 2007. Plautine Elements in Plautus, editio anglica, tr. Tomas Drevikovsky et Frances Muecke. Oxonii.

Highet, Gilbert. 1949. The Classical Tradition. Oxonii.

Nexus externus

[recensere | fontem recensere]
  • Textus Aululariae
  • Textus (Latine)
  • Versio (Anglice)
Stipula

Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!